- CORINTHIACA
- CORINTHIACAGraece, Κορινθιακὰ, titulus Operis metrici a Poeta Historico Eumelo conscripti, quô universam Historiam Corinthiacam complectebatur, ab ea divisione orsus; quae inter filios Solis facta est, Aeeten et Aloeum, usque ad reditum Iasonis et Medeae, nuptiasque eiusdem cum Creontis filia, et quae sequuntur. Quae omnia ad Corinthi pertinent Historiam; illa enim, tunc Ephyre, cesserat Aeetae Medeae Patri; sed eam servandam Buno concessit et ipse secessit in Colchos, urbem ibi ex Oraculo conditurus. Itaque Κορινθιακὰ illi operi titulum fecit Eumelus, quô etiam Argonautarum expeditionem comprehendit. Scholiastes certe Apollonii eum laudat εν Κορινθιακοῖς. Pausanias vero in Corinth. συγγραφὴν appellat Κορινθίαν, quasi prosâ oratione scripta fuerit, eiusque in Corinthiacis suis meminit. Sed idem alibi versibus scripta esse Corinthiaca liquido tradit, ut etiam videre est ex Scholiaste Pindari, ad Olympionicas, et Tzetze, Commentar. in Lycophronem. Quidquid autem sit, Poesis certe fuit ἱςτορικὴ, quae in orbem et cathenam Κυκλικὴν conscripta et congregata est: cuiusmodi exstitit poesis omnium Poetarum Cyclicorum, uti infrâ dicemus lacius. Vide Salmas. ad Solin. p. 858.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.